- PILATA Cohors
- PILATA Cohorsapud Martialem, l. 10. Epigr. 48. v. 1.Nuntiat octavam Phariae sua turba iuvencae,Et pilata redit, iamque subitque cohors:Gronovio est cohors Praetorianorum militum, pilis armatorum, quae ad Palatium illô die excubias egerat: iamque redibat in castra praetoriana, alterô illius vices excipiente. Sed de Isiacis Sacerdotibus hic sermo est, qui primâ diei horâ Deae suae templum aperiebant (quod Apertio vocabatur) et eam salutabant (quod dicebant Exercitationem et Salutationem) Post totum diem stipem emendicabant. Inde ad octavam redibant, et Deam componebant atque templum claudebant. Unde Et pilata nonnulli exponunt, pilis, gladiis, cultris armata. Sed Scriverius a Scaligero monitus, restituit, Atque pilata, i. e. depilata, vulsa, calva: Tales enim Isiaci, apud eundem Martialem, l. 12. Epigr. 29. Vide Salmuth ad Pancirollum, c. de Bysso.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.